- ERA seu AERA
- ERA, seu AERAiuxta Astrologos, est insigne temporis initium, a quo supputationes ducunt: quo sensu celebris apud Hispanos Epocha, seu annorum calculus, Era dicitur; cuius originem Iulio Caesari attribuunt, non quod ab illo instituta, sed quod anni eius, quem Iulianum vocant, formam induit. Primus enim Erae Hispanicae annus, Iulianae ordinationis, septimus habetur a caede ipsius Caesaris sextus. Itaque sub Augusto inchoata fuit, divisis post bellum Perusinum Rom. Imperii Provinciis inter triumviros, e quibus Hispania Augusto cessit. Tum enim Hispani Epocham suam ab initio Augusti regiminis instituêrunt, eandemqueve. Eram Domini, et Eram Caesaris nuncuparunt. Coepit autem Augusti regimen, A. N. C. 38. post U. C. 714. Christusqueve natus videtur in Era Caesaris 39. Lidyattus tamen Anglus, Nativitatem D. N. ad 4. fere Annos, post vulgi calculos, reducit, Eraequeve originem ad Ann. 41. natalitia eius praecedentem, Urbisque conditae 750. attribuit. Hic Aeram dictam vult, quod nova quaedam, et graviora aera, vectigalia seu tributa annua a Trium-viris instituta fuerint, nequeve in Hispania solum, sed et Gallia ac Africa illam viguisse refert. Abolita est a Valentinis, et Aragonibus, A. C. 1358. Castellanis A. C. 1383. et Lusitanis demum A. C. 1415. Dionysianum computum amplexis. Usurpata quoqueve vulgariter vox Era est, ab Hispanis, Gallis Narbonensibus, et Gothis, pro Anno, ut in Conciliis, Cippis antiquis, et Isidori Chronico liquet: unde forsan Anglorum year, Belg. iaar. Modum reducendae Erae Hispanicae ad A. C. et e contra sc. vel adimendo 38. vel huic totidem adiciendo, exhibet in tabella Hent. Spelmann, cui ad antiquae Historiae elucidationem, initia regni Principum aliquot Gothicorum, in Hispania praesertim dominantium, Alarici nempe cum Radagatho, Athaniphi, Segerici, Walliae, Theuderedi, Turismundi, Eurici, Alarici, Gesalrici, Theuderici, Amalarici, Theudis, Thedisculi, Agilae, Arangildi, Liubae I. Leovigildi, Reccaredi, Livubae II. Witterici, gundemari, Sisebuti, Suintilae etc. usqueve ad Rudericuminseruit, iuxta Isid. Chronicon. a. B. Pithoco castigatum, Glossar. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.